Evangelium Secundum Lucam*

Caput 17: Versus 1

Et ait ad discipulos.Sciendum cum Dominus de misericordia loqueretur, Pharisaei avari in irrisione perseverabant, in quo infirmis auditoribus scandalum, ne attenderent, faciebant. Hos ergo increpat loquens apostolis, scilicet quod illi suo vitio faciebant, ut evenirent scandala per se quae non poterant non evenire in mundo aerumnis et erroribus plenissimo.
(* Traductions européennes)